MALTHARE

MALTHARE
MALTHARE
antiquiores Latini dixerunt, pro Solidare. Variae autem fuere malthae compositiones, qua res fractas iterum componebant et malthabant. Sic inter alia maltham e calce freri recenti tradit Plin. l. 36. c. 24. vinô restiuctâ, mox tusâ cum adipe suillo et ficu; neque quidquam esse tenacius asserit, adeo ut duritiem lapidis antecedat. Frigidaria maltha dicitur
Palladio, l. 1. c. 17. quâ piscinarum, cisternarum ac putcorum rimae lacunaeque sarciebantur ac solidabantur; ut calidaria alia ruit maltha, quâ loca in balneis scissa ac corrupta reficiebantur, Omnibus autem malthae generibus calx admiscebatur: sed et ceram albam, in calidariae malthae compositionem et picem additam, tradit Palladius. Μάλθην certe, unde Latinum maltha, Graeci mollitam dixêre et subactam ceram. Harpocration, μάλθη, κηρὸς μεμαλαγμένος: Et πισσόκηρον maltham, Graece exponit Auctor Glossarii. Itali smaltum hodie appellant, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1096. et infra Smaltum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CERA — alter Apum labor, quem ex floribus, sicut ex rore mel, illas conficere, tradit Aristoteles Histor. l. 5. c. 22. Vide quoque Senecam, Ep. 85. Corn. Celsum apud Philargyrum, Alios. Eam colligendi modum hunc refert Plin. Histor. l. 21. c. 14. Cera… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARIES — an ex par, quia semper duo pares: an ex paro, i. e. struo? Aeliô Gallô finitore, sive murus, sive maceria est, l. 157. ff. de verb. signif. Leoni Bapt. Alber. l. 1. omnis structura sic dicitur, quae a solo in altum surrexit ad ferendum onus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PIX — Graece πίςςα multi usus in Vita, uti videre est hîc passim. In Lampadibus veterum vide supra. Ad naves Incerandas. Quam ob causam lege hâc Atheniensium, Μὴ ἐξάγειν ξύλα καὶ πίτταν, vetitum legimus, alio exportare ligna et picem, apud Scholiasten… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOLIDARE — Veteribus solum indurare, unde solidae aquae, concretae et glacie constrictae, Poetae; recentioribus insuper malthare est, h. e. ferruminare, proprie de metallicis omnibus, cum partes eorum divisae in unum glutinantur: laxius de aliis, uti videre …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SULPHURATA — apud Martialem l. 1. Epigr. 42. v. 3. Hoc quod Transtiberinus ambulator, Cui pallentia sulfurata, fractis Permutat vitreis ligna sunt exilia, vel fila sulpure inducta illitaque, ad ignem conoipiendum, quae contra fracta aut laesa vitra solebant… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITRUM — quod visui pervium, recensetur Talmudicis inter tria beneficia, quae verbis illi Deuteron. c. 33. v. 19. Thesauri absconditi arenae, quibus e littorali arena, quae alioqui solet esse infecunda ac sterilis, magnas opes Zabulonitis accessuras… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Email — Sn (Emaille f.) Schmelzüberzug std. (18. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus frz. émail m. (älter: esmail). Das Wort wird durch französische Miniaturmalereien auf Email in Deutschland bekannt. Verb: emaillieren.    Ebenso nndl. émail, ne. enamel, nschw …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”